The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 39:1–41:16
1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. 4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: 5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: 6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. 7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. 8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. 13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, 15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17 et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: 20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. 23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
40 1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. 2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus), 3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. 4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. 5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: 6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, 7 sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? 8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. 9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, 10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: 11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. 12 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: 13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. 14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: 15 quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. 16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: 17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. 18 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: 19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. 20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. 21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: 22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. 23 Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
41 1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, 2 de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus. 3 Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: 4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, 5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ: 6 aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, 7 devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, 8 et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: 10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. 12 Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, 13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. 14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. 15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. 16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|