Logos Bible Study

Genesis 39–46

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

391Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. 2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. 4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: 5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam: 6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. 7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. 8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. 13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, 15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: 18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: 20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. 23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

401His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. 2Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus), 3misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. 4At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. 5Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: 6ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, 7sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? 8Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. 9Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, 10in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: 11calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. 12Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt: 13post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. 14Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: 15quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. 16Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: 17et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. 18Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: 19post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. 20Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. 21Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: 22alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. 23Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.

411Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, 2de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebantur in locis palustribus. 3Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: 4devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, 5rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ: 6aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, 7devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, 8et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 9Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum: 10iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: 11ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. 12Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, 13audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. 14Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. 15Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. 16Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. 17Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, 18et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. 19Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim: 20quæ, devoratis et consumptis prioribus, 21nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. 23Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula: 24quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. 25Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. 26Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. 27Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. 28Qui hoc ordine complebuntur: 29ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, 30quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, 31et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. 32Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. 33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: 34qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, 35qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. 36Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. 37Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: 38locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? 39Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?

40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. 41Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. 42Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. 44Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. 45Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti 46(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. 47Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. 48Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. 49Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. 50Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. 51Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. 52Nomen…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Genesis 39–46 in Logos