The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 10:1–15:21
1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. 2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. 4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12 Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. 13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, 14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, 16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, 17 Hevæum, et Aracæum: Sinæum, 18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. 22 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. 23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. 25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. 26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, 27 et Aduram, et Uzal, et Decla, 28 et Ebal, et Abimaël, Saba, 29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. 30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. 32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
11 1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. 2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo. 3 Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: 4 et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. 5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, 6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. 7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. 9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
10 Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. 11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. 12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. 13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. 14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. 15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. 16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. 17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. 18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. 19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. 21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. 22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. 23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. 26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
27 Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. 28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. 29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. 30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. 31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. 32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
12 1 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. 2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. 3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. 4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. 5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, 6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. 7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. 8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. 9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
10 Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra. 11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod pulchra sis mulier: 12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt. 13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. 14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. 15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. 16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli. 17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. 18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? 19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. 20 Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.
13 1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. 2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. 3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, 4 in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. 6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. 7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. 9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. 10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. 11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. 12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. 13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. 15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. 16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. 17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. 18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: …
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|