The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 6:1–11
1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. 5 Unusquisque enim onus suum portabit. 6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. 7 Nolite errare: Deus non irridetur. 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. 9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. 10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|