Logos Bible Study

Galatians 5:2–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. 4Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. 5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. 6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. 7Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? 8persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.

Read in Logos