Logos Bible Study

Galatians 5:16–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. 18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. 26Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Read in Logos
Galatians 5:25: If we live by the Spirit, let us also walk by the Spirit.