The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 4:11–20
11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea 14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17 Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. 18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|