The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 3:2–9
2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? 4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|