Logos Bible Study

Galatians 5:25–6:10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. 26Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

61Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. 5Unusquisque enim onus suum portabit. 6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. 7Nolite errare: Deus non irridetur. 8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. 9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. 10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Read in Logos
Galatians 5:25: If we live by the Spirit, let us also walk by the Spirit.