The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 1:1–2:14
1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, 4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, 5 cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. 8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. 9 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. 10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: 12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. 13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, 14 et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. 15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, 16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, 17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: 18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: 19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. 20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. 21 Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. 22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: 23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: 24 et in me clarificabant Deum.
2 1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. 2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: 4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. 5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: 6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. 7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis 8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): 9 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. 12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. 13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|