Logos Bible Study

Ezra 2:64–70

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

64Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta: 65exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem: et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. 66Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque, 67cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. 68Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. 69Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. 70Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.

Read in Logos