Logos Bible Study

Ezekiel 37:15–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 16Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus. 17Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua. 18Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? 19loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus.

Read in Logos