The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 32:10–17
10 Et stupescere faciam super te populos multos,
et reges eorum horrore nimio formidabunt super te,
cum volare cœperit gladius meus super facies eorum:
et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ.
11 Quia hæc dicit Dominus Deus:
Gladius regis Babylonis veniet tibi.
12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam:
inexpugnabiles omnes gentes hæ,
et vastabunt superbiam Ægypti,
et dissipabitur multitudo ejus.
13 Et perdam omnia jumenta ejus,
quæ erant super aquas plurimas:
et non conturbabit eas pes hominis ultra,
neque ungula jumentorum turbabit eas.
14 Tunc purissimas reddam aquas eorum,
et flumina eorum quasi oleum adducam,
ait Dominus Deus,
15 cum dedero terram Ægypti desolatam:
deseretur autem terra a plenitudine sua
quando percussero omnes habitatores ejus:
et scient quia ego Dominus.
16 Planctus est, et plangent eum:
filiæ gentium plangent eum:
super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,
ait Dominus Deus.
17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|