Logos Bible Study

Ezekiel 28:20–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 21Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea: 22et dices:

Hæc dicit Dominus Deus:

Ecce ego ad te, Sidon,

et glorificabor in medio tui:

et scient quia ego Dominus,

cum fecero in ea judicia,

et sanctificatus fuero in ea.

23Et immittam ei pestilentiam,

et sanguinem in plateis ejus:

et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,

et scient quia ego Dominus.

24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,

et spina dolorem inferens undique

per circuitum eorum qui adversantur eis:

et scient quia ego Dominus Deus.

25Hæc dicit Dominus Deus:

Quando congregavero domum Israël

de populis in quibus dispersi sunt,

sanctificabor in eis coram gentibus:

et habitabunt in terra sua,

quam dedi servo meo Jacob:

26et habitabunt in ea securi,

et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,

et habitabunt confidenter,

cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum:

et scient quia ego Dominus Deus eorum.

Read in Logos