The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 25:2–7
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. 3 Et dices filiis Ammon:
Audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dixisti: Euge, euge,
super sanctuarium meum, quia pollutum est;
et super terram Israël, quoniam desolata est;
et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem:
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem:
et collocabunt caulas suas in te,
et ponent in te tentoria sua:
ipsi comedent fruges tuas,
et ipsi bibent lac tuum.
5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,
et filios Ammon in cubile pecorum:
et scietis quia ego Dominus.
6 Quia hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,
et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te,
et tradam te in direptionem gentium,
et interficiam te de populis,
et perdam de terris, et conteram:
et scies quia ego Dominus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|