Logos Bible Study

Exodus 40:1–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, 3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: 4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, 5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, 6et ante illud altare holocausti: 7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. 8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. 9Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: 10altare holocausti et omnia vasa ejus, 11labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. 14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.

Read in Logos