Logos Bible Study

Exodus 4:27–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

27Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. 28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. 29Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. 30Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo, 31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.

Read in Logos