Logos Bible Study

Exodus 4:24–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. 25Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. 26Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem. 27Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. 28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. 29Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. 30Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo, 31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.

Read in Logos