Logos Bible Study

Exodus 39:32–43

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, 34velum; arcam, vectes, propitiatorium, 35mensam cum vasis suis et propositionis panibus; 36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; 37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38et tentorium in introitu tabernaculi; 39altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; 40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. 41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. 43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

Read in Logos
Exodus 39:42: According to all that the Lord had commanded Moses, so the people of Israel had done all the work.