Logos Bible Study

Exodus 38:9–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, 10columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. 11Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant. 12In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. 13Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria: 14e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus: 15et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. 16Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat. 17Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. 18Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ. 20Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.

21Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis: 22quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat, 23juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. 24Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. 25Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. 26Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet. 27Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. 28De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. 29Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli, 30ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent, 31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.

Read in Logos