Logos Bible Study

Exodus 37:11–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, 12ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. 13Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ 14contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. 15Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro. 16Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant: 18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera: 19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. 20In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia: 21et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. 22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. 23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. 24Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua. 26Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. 27Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. 28Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. 29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

Read in Logos