Logos Bible Study

Exodus 37:1–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. 2Et fecit illi coronam auream per gyrum, 3conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero. 4Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, 5et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam. 6Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

Read in Logos