Logos Bible Study

Exodus 36:20–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes. 21Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. 22Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. 23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, 24cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. 25Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, 26cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. 27Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, 28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: 29quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: 30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. 31Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, 32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. 33Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. 34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.

Read in Logos