Logos Bible Study

Exodus 30:23–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: 25faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, 26et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, 27mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, 28et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet. 29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. 32Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. 33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. 34Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia: 35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. 36Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. 37Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. 38Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

Read in Logos