Logos Bible Study

Exodus 29:4–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. 6Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, 7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur. 8Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, 9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

Read in Logos