Logos Bible Study

Exodus 29:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, 2panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. 3Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes. 4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. 6Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, 7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur. 8Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

Read in Logos