Logos Bible Study

Exodus 28:15–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 16Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: 18in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis: 19in tertio ligurius, achates, et amethystus: 20in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, 23et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate: 24catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. 26Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. 27Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, 28et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

Read in Logos