Logos Bible Study

Exodus 27:9–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. 10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. 11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. 12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. 13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem: 15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

Read in Logos