Logos Bible Study

Exodus 27:10–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. 11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. 12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. 13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem: 15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. 16In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. 17Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. 18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

Read in Logos