Logos Bible Study

Exodus 27:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære. 3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. 4Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. 5Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium. 6Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis: 7et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

Read in Logos