Logos Bible Study

Exodus 23:2–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. 3Pauperis quoque non misereberis in judicio. 4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. 6Non declinabis in judicium pauperis. 7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. 8Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. 9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

Read in Logos