Logos Bible Study

Exodus 21:2–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. 3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. 5Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: 6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum. 7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. 8Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. 10Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. 11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

Read in Logos