Logos Bible Study

Exodus 21:18–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: 19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. 20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. 21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. 22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. 23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, 24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

Read in Logos