Logos Bible Study

Exodus 16:23–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. 24Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro. 26Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. 27Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. 28Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? 29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

Read in Logos