Logos Bible Study

Exodus 16:22–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. 23Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. 24Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro. 26Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. 27Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. 28Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? 29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo. 30Et sabbatizavit populus die septimo.

Read in Logos