Loading…

Exodus 14:1–4

Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare. Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum. Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.

Read more Explain verse



A service of Logos Bible Software