Logos Bible Study

Exodus 35:30–36:1

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, 31implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, 32ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, 33sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, 34dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: 35ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

361Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

Read in Logos