Logos Bible Study

Exodus 27–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

271Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære. 3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. 4Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. 5Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium. 6Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis: 7et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. 10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. 11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. 12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. 13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem: 15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. 16In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. 17Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. 18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. 19Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. 20Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

281Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 2Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. 3Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4Hæc autem erunt vestimenta quæ facient: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 5Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. 7Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. 8Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 9Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël: 10sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. 11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: 12et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. 13Facies et uncinos ex auro, 14et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 16Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: 18in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis: 19in tertio ligurius, achates, et amethystus: 20in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, 23et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate: 24catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. 26Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. 27Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, 28et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. 29Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. 30Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 32in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. 33Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, 34ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. 35Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. 37Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, 38imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. 39Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: 41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. 42Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora: 43et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

Read in Logos