Logos Bible Study

Esther 11:4–11

Clementine VulgateOther versions

4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. 5Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: 6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. 7Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. 8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. 9Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. 10Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

Read in Logos