Logos Bible Study

Ephesians 6:11–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: 19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: 22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. 24Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

Read in Logos
Ephesians 6:18: … praying at all times in the Spirit, with all prayer and supplication. To that end keep alert with all perseverance, making supplication for all the saints …