Logos Bible Study

Ephesians 6:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: 3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.

Read in Logos
Ephesians 6:2–3: “Honor your father and mother” (this is the first commandment with a promise), “that it may go well with you and that you may live long in the land.”