Logos Bible Study

Ephesians 1:4–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, 6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, 8quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: 9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;

Read in Logos
Ephesians 1:6: … to the praise of his glorious grace, with which he has blessed us in the Beloved.