Logos Bible Study

Ephesians 5:21–6:9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21subjecti invicem in timore Christi.

22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: 23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. 24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

61Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: 3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.

Read in Logos
Ephesians 6:2–3: “Honor your father and mother” (this is the first commandment with a promise), “that it may go well with you and that you may live long in the land.”