Logos Bible Study

Ecclesiastes 11:7–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Dulce lumen,

et delectabile est oculis videre solem.

8Si annis multis vixerit homo,

et in his omnibus lætatus fuerit,

meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,

qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,

et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ:

et ambula in viis cordis tui,

et in intuitu oculorum tuorum,

et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

10Aufer iram a corde tuo,

et amove malitiam a carne tua:

adolescentia enim et voluptas vana sunt.

Read in Logos