The Future of Bible Study Is Here.
Ecclesiastes 5:10–7:29
multi et qui comedunt eas.
Et quid prodest possessori,
nisi quod cernit divitias oculis suis?
11 Dulcis est somnus operanti,
sive parum sive multum comedat;
saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole:
divitiæ conservatæ in malum domini sui.
13 Pereunt enim in afflictione pessima:
generavit filium qui in summa egestate erit.
14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,
et nihil auferet secum de labore suo.
15 Miserabilis prorsus infirmitas:
quomodo venit, sic revertetur.
Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,
et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
17 Hoc itaque visum est mihi bonum,
ut comedat quis et bibat,
et fruatur lætitia ex labore suo
quo laboravit ipse sub sole,
numero dierum vitæ suæ
quos dedit ei Deus;
et hæc est pars illius.
18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,
et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo:
hoc est donum Dei.
19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,
eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
6 1 Est et aliud malum quod vidi sub sole,
et quidem frequens apud homines:
2 vir cui dedit Deus divitias,
et substantiam, et honorem,
et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat;
nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,
sed homo extraneus vorabit illud:
hoc vanitas et miseria magna est.
3 Si genuerit quispiam centum liberos,
et vixerit multos annos,
et plures dies ætatis habuerit,
et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,
sepulturaque careat:
de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
et pergit ad tenebras,
et oblivione delebitur nomen ejus.
neque cognovit distantiam boni et mali.
6 Etiam si duobus millibus annis vixerit,
et non fuerit perfruitus bonis,
nonne ad unum locum properant omnia?
7 Omnis labor hominis in ore ejus;
sed anima ejus non implebitur.
8 Quid habet amplius sapiens a stulto?
et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
9 Melius est videre quod cupias,
quam desiderare quod nescias.
Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus;
et scitur quod homo sit,
et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
multamque in disputando habentia vanitatem.
7 1 Quid necesse est homini majora se quærere,
cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,
numero dierum peregrinationis suæ,
et tempore quod velut umbra præterit?
aut quis ei poterit indicare
quod post eum futurum sub sole sit?
2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
3 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii;
in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,
et vivens cogitat quid futurum sit.
quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5 Cor sapientium ubi tristitia est,
et cor stultorum ubi lætitia.
6 Melius est a sapiente corripi,
quam stultorum adulatione decipi;
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
8 Calumnia conturbat sapientem,
et perdet robur cordis illius.
9 Melior est finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
10 Ne sis velox ad irascendum,
quia ira in sinu stulti requiescit.
11 Ne dicas: Quid putas causæ est
quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?
stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12 Utilior est sapientia cum divitiis,
et magis prodest videntibus solem.
13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia;
hoc autem plus habet eruditio et sapientia,
quod vitam tribuunt possessori suo.
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
et malam diem præcave;
sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,
ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ:
justus perit in justitia sua,
et impius multo vivit tempore in malitia sua.
neque plus sapias quam necesse est,
ne obstupescas.
et noli esse stultus,
ne moriaris in tempore non tuo.
19 Bonum est te sustentare justum:
sed et ab illo ne subtrahas manum tuam;
quia qui timet Deum nihil negligit.
20 Sapientia confortavit sapientem
super decem principes civitatis;
21 non est enim homo justus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accommodes cor tuum,
ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
quia et tu crebro maledixisti aliis.
24 Cuncta tentavi in sapientia.
Dixi: Sapiens efficiar:
et ipsa longius recessit a me,
Et alta profunditas, quis inveniet eam?
26 Lustravi universa animo meo,
ut scirem et considerarem,
et quærerem sapientiam, et rationem,
et ut cognoscerem impietatem stulti,
et errorem imprudentium:
27 et inveni amariorem morte mulierem,
quæ laqueus venatorum est,
et sagena cor ejus;
vincula sunt manus illius.
Qui placet Deo effugiet illam;
qui autem peccator est capietur ab illa.
28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,
unum et alterum ut invenirem rationem,
29 quam adhuc quærit anima mea,
et non inveni.
Virum de mille unum reperi;
mulierem ex omnibus non inveni.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|