Logos Bible Study

Deuteronomy 9:13–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: 14dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.

15Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu, 16vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat: 17projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro. 18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:

Read in Logos