Logos Bible Study

Deuteronomy 8:11–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: 12ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis, 13habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, 14elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, 15et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima, 16et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, 17ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:

Read in Logos
Deuteronomy 8:17–18: Beware lest you say in your heart, ‛My power and the might of my hand have gotten me this wealth.’ You shall remember the LORD your God, for it is he who gives you power to get wealth …