Logos Bible Study

Deuteronomy 28:15–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. 16Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. 17Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ. 18Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. 19Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. 20Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. 21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.

22Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. 23Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. 24Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.

Read in Logos