Logos Bible Study

Deuteronomy 20:11–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. 12Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam. 13Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, 14absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi. 15Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es. 16De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere:

Read in Logos