Logos Bible Study

Deuteronomy 1:41–46

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, 42ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. 43Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. 44Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. 45Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. 46Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.

Read in Logos